monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10 > csg48.203 > sluMscr.Dresd.App.1092.245 > Psalmi, 75 > Ieremias, 49 > 28 > bnfGrec107.255 > cb125.133r > sectio 21 > Psalmi, 77 > bculMs.403.80r > Psalmi, 72 > N > sluMscr.Dresd.App.1092.248 > 8 > sectio 8 > sluMscr.Dresd.A.145.b.64 > Isaias, 22 > bnfGrec107.781 > Psalmi, 89 > bavPal.lat.1663.248 > sectio 4 > 16 > sectio 18 > bculMs.403.76v > sectio 16 > sectio > sluMscr.Dresd.App.1092.239 > G > uwbM.p.th.f.68.192 > bnfGrec107.249 > cb125.134r > csg48.204 > sectio 31 > Canticum, 2 > 26 > sectio 23 > sectio 5 > cpl1661.79 v > 20 > Psalmi, 21 > L
Isidorus, Differentiae, 1, De littera I <<<     >>> De littera M

De littera L SHOW APPARATUS

324 Inter Libertatem et liberalitatem. Libertas conditionis est, liberalitas vero beneficentiae et largitatis, ut nudum vestire, captivos redimere, pauperi victum administrare.
325 Inter Laudabilem et laudandum. Laudabilis est qui laudari potest, laudandus qui laudari debet.
326 Inter Luxuriosum et prodigum. Luxuriosus, quasi solutus in voluptates, unde membra loco mota luxa dicuntur; prodigus autem sumptuosus, qui omnia porro agit, et quasi proiicit.
327 Inter Lascivum et petulantem. Lascivus luxu, petulans temeritate. Petulantia autem libido dicitur, ab eo quod petit male alienum pudorem.
328 Inter Litigiosum et litigatorem. Litigiosus est de quo litigatur, quasi ager; litigator qui litigat.
329 Inter Laetitiam et exsultationem. Laetitia est mentis gaudium, exsultatio vero verborum atque membrorum. Rursus exsultatio a iubilatione distinguitur. Ubi enim verba sufficiunt laetitiae, et lingua idonea est mentis gaudium explicare, exsultatio est. Ubi vero non potest quisque conceptum gaudium verbis annuntiare, sed ipsam animi effusi laetitiam in vocem quamdam exsultationis erumpit, iubilatio est.
330 Inter Lethum et mortem quidam tentaverunt facere discretionem, dicentes: Lethum per se venit, mors vero infertur.
331 Inter Libidinem et lividinem. Libido per b cupiditas est animi; livido per v livor est corporis. Sunt autem multae variaeque libidines, sicut libido ulciscendi, quae ira vocatur; sicut libido habendi pecuniam, quae avaritia nominatur; sicut libido quomodocunque vincendi, quae pertinacia dicitur; sicut libido gloriandi, quae iactantia nuncupatur. Et cum sint multarum libidines rerum, neque cuius rei libido sit adiicitur, non solet animo occurrere, nisi illa tantum qua obscenae partes corporis ad flagitiorum immunditias excitantur. Sed merito ista inter caetera hoc sibi nomen proprie obtinuit, quia in carne corruptibili plus caeteris saevit. Dicta autem libido, eo quod libeat alienum pudorem, sive quamcunque rem appetere.
332 Inter Laudem et laudationem. Laus est eius qui laudatur; Laudatio vero eius qui laudat. Item laus est in qua virtus enitet; laudatio, ipsa laudantis oratio. Laus et laetitia sine celebratione vocis in animi admiratione consistit: laudatio vero rei cuiusque praedicatio est, adminiculo orationis ornata.
333 Inter Largitatem et largitionem. Largitas humanitatis est, largitio ambitionis.
334 Inter Laetari et gratulari. Laetamur de nostris bonis, gratulamur de amicorum.
335 Inter Legere et lectitare. Legere ad tempus refertur, lectitare ad frequentiam. Interdum et legere nauticum verbum est, quia et navis dicitur legere quidquid transit.
336 Inter Labium et labrum. Labium superius dicimus, labrum inferius. Rostrum, non nisi avium, quod incurvum est. Vanissime autem quidam nititur facere discretionem, ut virorum labra, mulierum labia dicantur.
337 Inter Lactantem et lactentem, quod lactans est quae lac praebet, lactens cui praebetur.
338 Inter Leges et iura. Ius dicitur, lex scribitur. Unde et Virgilius: Iura dabat legesque viris. Item leges humanae, iura divina sunt. Ideoque et iuramentum dicitur id est, sacramentum in Deo. Hinc et Virgilius: Fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura.
339 Inter Leges et mores. Lex est scriptis edita, mos autem lex quaedam vivendi, nullo vinculo astricta, sive lex non scripta, sed tantum cum usu retenta.
340 Inter Latronem et furem. Qui alienum involat, fur est; qui furatur et occidit, latro est. Proprie autem latro a latitando insidiis dictus; fur autem a furvo vocatus, id est, nigro; nam noctis utitur tempore. Pulchre autem Plautus cuidam qui furabatur ait (Plaut. Aulularia): Tu trium litterarum homo, id est, fur.
341 Inter Locum religiosum, et sacrum, et sanctum, quod sacrum vocamus, quod ad deos superos pertinet; religiosum, quod ad deos inferos; sanctum vero, quod aliqua sanctitate sanctum est, ut sunt tauri apud Homerum (Ὀδυσσ. μ) soli sancti, sacri, sacrosancti.
342 Inter Labat et lavat. Labat nutat, lavat lotorem esse.
343 Inter Laetum et lethum. Laetum gaudentem, lethum mors dicitur.
344 Inter Labium et labrum. Labium oris; labrum vasis, a rostro, quod incurvum est.
345 Inter Lympham et nympham. Lympham aquam, nympham deam.
346 Inter Litem et rixam. Lis inter duos committitur, et mota finitur; Rixa inter multos et iurgio constat.
347 Inter Ligat et legat. Ligat quis vinculo, legat testamento.
348 Inter Limen et limitem. Limen aedium est, limes regionum vel finium.
349 Inter Libat et immolat. Veteres immolare dicebant, quando victimas in mole altaris ponentes ignem sacrificiis subiiciebant. Libare autem quando pateras mero plenas aris fundebant. Nam libare proprie fundere est. Unde et Liber vocatur qui vini usum in Graecia ostendisse fertur. Nos ergo iuxta verborum distinctionem immolamus panem, libamus calicem.



Isidorus, Differentiae, 1, De littera I <<<     >>> De littera M
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10 > csg48.203 > sluMscr.Dresd.App.1092.245 > Psalmi, 75 > Ieremias, 49 > 28 > bnfGrec107.255 > cb125.133r > sectio 21 > Psalmi, 77 > bculMs.403.80r > Psalmi, 72 > N > sluMscr.Dresd.App.1092.248 > 8 > sectio 8 > sluMscr.Dresd.A.145.b.64 > Isaias, 22 > bnfGrec107.781 > Psalmi, 89 > bavPal.lat.1663.248 > sectio 4 > 16 > sectio 18 > bculMs.403.76v > sectio 16 > sectio > sluMscr.Dresd.App.1092.239 > G > uwbM.p.th.f.68.192 > bnfGrec107.249 > cb125.134r > csg48.204 > sectio 31 > Canticum, 2 > 26 > sectio 23 > sectio 5 > cpl1661.79 v > 20 > Psalmi, 21 > L